VERSATILE Triclinium

VERSATILE Triclinium
VERSATILE Triclinium
memoratur Lampridio in Heliogabalo, c. 21. Oppressit in triculiniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, quum erepere ad summum non possent. Cuiusmodi triclinia qualia fuerint, exponit Seneca, Ep. 90. Qui versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia faecies atque alia succedat, et toties tecta, quoties fercula mutentur. Quibus iunge Suetonium, in Nerone, c. 31. et quae ad Athenaum, l. 4. c. 2. adnotavit Isaac. Casaubonus. De versatili Scena Scauri, vide ubi de Theatro: de versatilibus cavearum in Amphitheatro repagulis, quorum Vopiscus in Probo meminit, supra voce Repagula: uti de versatilibus aedium Tritonibus, flantem ventum in fastigio earum indicantibus, supra passim, inprimis vocibus Pinnacella, et Ventilogium etc. uti de Versandi verbo, si integrum est, Ian. Guilielmium, Quaestimbus Plautinis, in Persam, c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”